

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 12: Versus 45
Quod si dixerit servus.Nota inter vitia servi ascriptum, quod tardum putat domini reditum. In virtutibus boni non annumerantur, quod hunc cito speraverit, sed tantum quod fideliter ministravit. Nihil ergo est melius, quam ut patienter sustineamus ignorare quod sciri non potest, sed tamen laboremus ut idonei inveniamur.Et edere.Id est, cunctis sceleribus et illecebris saeculi, quae mentem errare faciunt, occupari, vel ad litteram, si sit deditus gulae et ebrietati.